Sir 21

etc. RAB. Consilium dat, cum peccamus: Eccle. 7., ne iterum peccemus; sed de praeteritis poenitentiam agamus, deprecantes ut nobis dimittantur. ID. Diaboli qui semper colit umbras peccati, et regnat in filiis tenebrarum. etc. I Petr. 5.. . etc. ID. Concordia minimae res crescunt, etc., usque ad quia veritatem fidei et unitatem pacis abominatur. etc. Quia judicabit Deus impios, qui affligunt sanctos. Id est, judicium sui peccati, quia mentem suam induravit, ne obediret veritati. Manifestatur praesumptio haeretica in lingua temeraria, quae loquitur adversus Deum iniquitatem. etc. Haereticum significat, qui Scripturae testimonia a pravo sensu aliena, ad confirmationem sui erroris congregat. Sed vindicta ultionis justae dissolvetur duritia nefandae actionis; vel tropologice: Avarum raptorem, qui ex alienis rebus auget divitias, et vacuus omnibus bonis in die judicii pro iniquitate sua punietur. . Ideo velox malorum interitus, quia via, id est vita illorum plena est doloribus: et duris peccatorum operibus. . etc. RAB. His sententiis confundit, etc., usque ad et ipse immiscuit se infinitis quaestionibus. . etc. Unde: Luc. 16.. . etc. ID. Quia gressibus eorum, quibus incedunt, ruina iniquitatis contradicit, actiones eorum damnando reprehendit. etc. Coetus haereticorum plausibili operatione per rhetoricam artem docendo quaerit auditorum favorem. Sancti vero doctores jucunditatem locutione sic intermiscent praedicationi, ut non recedant a tramite veritatis. . etc. Quia haeretici auctorum suorum sectam in domicilio scriptorum suorum latitantem student imitari. ID. Notat haereticorum calliditatem, et catholicorum simplicitatem. . Non quia maledictum dicit diabolum, sed quia quem maledictum novit, non cessat imitari. Dum enim mavult diabolum imitari, quam Christum, jure damnatur. .
Copyright information for VulgGlossa